- GENEVA
- GENEVAurbs Allobrogum extrema, mirae antiquitatis: Cuius, ut et pontis super Rhodanum siti, ac a se rescissi, meminit Caesar, l. 1. de Bell. Gallic. c. 2. ampla, populosa et probe munita, ad ostia Lemani lacus, ubi Rhodanus exit, proxima Helvetiorum finibus, emporium iam olim celebre, quod inde Lugdunum translatum Gall. Geneve. Germ. Genff.Ab Annis circiter 900. literatum ac soni similitudine, ab indocto tum saeculo Gebenna et Gebennae, nomine plurativo dicta: unde Baronibus a Gebennis nomen manet. Ital. Geneura. Quidam Genabum quendam Numantinum, vastatâ a Scipione Numantiâ, hanc urbem condidisse volunt, sed hi Genevam cum Genabo, de quo Caesar l. 8. c. 1. confundere videntur Mercator eam exstructam vult A. M. 2994. ab Alemannorum patre Lemanno, Paridis filio, Priami nepote. Mira alia Munsterus habet l. 2. Sed ad has coniecturas recurrere opus non est: Loquuntur antiquitatem urbis, praeter authenticum Caesaris testimonium, variae inscriptiones Romanae, quae hodieque in urbe visuntur, e quibus patet: Romanam hîc fuisse coloniam: quam quidam etiam civitatem Equestrium aut Equestrem vocatam fuisse volunt, quod tamen alii Neviduno tribuunt. Et plura invenirentur prisci aevi monimenta, nisi urbs ab hostibus saepe vastata, saepe gravibus incendiis tantum non consumpta fuisset. Sub Marco enim Aurelio Antonino, maxima ex parte igne conflagravit, unde ab Imp. reparatae, et privilegiis amplissimis donatae Aureliae nomen: donec illo mortuo antiquum resumpsit. Postea Batabris in Galliam irrumpentibus, easdem calamitates cum aliis urbibus passa, sed a Genebaldo Burgundiae Rege reparata, ante 350. circiter Anns duobus iterum, vix septennii spatio, incendiie misere deformata est: Tetrarchatum aliquot tum sedes Libertati suae graves nacta Comites Gebennesios, ut et Sabaudiae Principes, contra illos fortiter sua iura et privilegia asseruit. Imo A. C. 1412. cum Amedaeus, Sabaudiae dux, ius in civitatem a Martino Pontif. permutatione quâdam impetrare conaretur, Ioh. a Petra scissa, Ep. cum civibus nactus est, pro se et suis succesoribus, se numquam ulli permutationi aut alienationi libertatis Genevensis consensurum: quod si secus faxint, ius fore civibus, in proditorem, et perduellium numero eos habendi. Cum postea Maximilianus I. Imp. Philibertum Sabaudiae Ducem, generum suum, Vicarium Imperii in illis regionibus declarasset, denuo ipse, ac frater eius Carolus Genevam novi huius iuris titulo sibi subicere conati sunt, praetendentes privilegia Vicariatus, a Carolo IV. olim Principibus Sabaudie data; qui tamen omne ius in Civit. Genevensi et eius territorio Amedaeo Comiti ademerat. Inter has insidias et odia vicinorum Principum, Gencvenses Helvetiorum amicitiam studiose sectati, foedera nonnumquam in certos annos cum Bernatibus et Friburgensibus fecêre: donec perpetuum foedus seu ius civitatis cum Bernatibus pepigêrunt, idque arctius firmarunt, A. C. 1535. quo tempore propter mutatam religionem Sabaudus Princeps, et Ep. Genev. cui Aniciaci in Sabaudia sedes, urbem bello persequebantur, Bernatibus ills auxilium ferentibus. Idem foedus postea denuo renovatum, novumque cum Tigurinis quoque A. C. 1584. initum est: quorum ab illo tempore egregiam operam, variis temporibus, urbs est experta. Obsidione feliciter sustentâ celebris est Cochleariorum (nobilium Allobrogum conspiratio erat, qui argentea in pileis cochlearia gestabant) a quibus tam arcte cincta fuit, ut stupendâ fame in urbe grasante, lactentes infantes pro lacte sanguinem ex lactantium uberibus exsugerent: sed iusto exercitu per Bernates cives suos obsidione liberati, in eamque libertatem vindicati sunt, et quidquid iuris in Genevenses vel Ep. vel Dux praetendebat, iis remissum sit per vindices. Quo simul tempore iurisdictionis pomoeria dilatata sunt, ut cum antea nihil iuris extrae pomoeriahaberent, nunc aliquousque imperent. Dein non minor urbi celebritas ab elusis Caroli Emanuelis Sabaudiae Ducis conatibus accessit, e cuius militibus, cum ultra 200. noctu, ipso Brumali Solstistio A. C. 1602. per scalas moenibus admotas urbem intrassent, miro Dei beneficio, proditione detectâ, captis, qui iam intra urbem erant, reliqui retro ceseêrunt. A'quo tempore Scalarum festumurbi sollenne. In hac Apollo olim cultus est, cuius templum D. Petri postmodum nomen accepit; Augures quoqueve ibidem fuêrunt, ut ex inscriptione quadam antiqua colligitur. Sed mature Christo nomen dedit, a Paradoco, 70. Christi discipulorum uno, et Dionysio, ur antiqua quaedam Saubaudiae Chronica MSC. habent, conversa, vorum hic Parisios postea venit. Quod confirmatur ex adversariis quorundam Bibliorum Latinorum Genevensium, quae diligenter a Canonicis conservabantur, in quibus scriptum, Ecclesiam Genevensem ab Apostolorum discipulis, aut viris Apostolicis originem trahete, eamque florentissimam, dominationem in urbes, intra Alpes Rhaeticas, et Celticas sitas, obtinuisse. Sequentibus temporibus saeculi torrente abrepta, nihilominus etiam in illa mundi caligine, POST TENEBRAS LUCEM, quod urbi olim symbolum, speravit: donec A. C. 1535. Evangelium annuntiante Gulielmo Farello, POST TENEBRAS LUX illi affulgere coepit, a quo tempore usque ad nostram aetatem Theologis celebertimis inclita est. Distat 5. lenc. a Camberiaco, 7. ab Annescio in Bor. ubi hodie sedes Episc. qui se Genevensem vocat. Aedisicia maxime antiqua creduntur, 1. Spelunca in Insulae extremitate, quâ Orientem respicit: quam a Caesare constructam volunt, hodie la Tour de l' Isle et de Cesar, aliis quendam Regem Obluis, Caesare longe antiquiorem, eius conditorem statuentibus. 2. Templum Petri, de quo supra. Hîc Carolus Magnus contra Desiderium movens, copias lustravit: Michael Servetus, Socinistarum Patriarcha, ob blasphemias, A. C. 1553. exustus est. Foedere A. C. 1600. sancto, a Clemente VIII. inter principes procurato, una cum Argentina, prima petenda proposita est, ut Evangelicorum vires distraherentur, vide Speculum Consil, Hispan. unde forte Sabaudici conatus A. C. 1602. de quibus iam supra, et A. C. 1609. utrique irriti. Theologos suos ad celebrem Synodum Dordracenam misit, A. C. 1618. etc. Ab urbe hac lacus Lemanus Genevensis, Germ. der Genffer see dicitur. Ei ex altera parte Rhodani suburbium adiacet amplum, vulgo S. Gervais, quod verius pars urbis est: ubi Rhodanus, cum exit e lacu Lemano, traicitur duplici ponte ligneo, quorum alter cum maxima hominum aedificiorumque strage haud pridem totus conflagravit: Helvetiorum Evangelicorum liberalitate damnum mox sarciente, quem admodum et Confoederati Belgae, in hoc Orthodoxias asylo exornando muniendoque hactenus munificos admodum se praebuêre: uti testatur le Bastion d' Hollande, quod ab una parte urbem tuetur. De hac Poeta quidam nostri aevi:Urbs antiqua sedet, vasto vicina Lemano,Famâ ingens, gestisque patrum, Regumque favore,Et flammis, belloque, et quovis aitior hoste,Insidias bonitate Dei non exiit unas:Post tenebras lucem dudum quam gestiit, illâUndique circumfusa micat, velut asira minoraIgne premens Dictynna suo: isti annuat Aether,Perpetuumque Deus iubeat pietatis Asylum,Ad seros Famam sic continuare nepotes!Plura de Geneva, vide apud Simler. de Rep. Helvet. Ioh. Baptistam Plantinum Helv. Nov. Antiq. Hadr. Vales. Not. Gall. inprimis Iac. Spon. et Greg. Laeti, quorum is Gallice, hîc Italice urbis Historiam edidit etc. De praetensionibus in eam Sabaudiae Ducis, apud Limnaeum Enucl. l. 3. c. 22. Thuan. in Hist. Phil. Iac. Spener. Artis Heraldicae Parte Spec. ubi de Fam. Sabaudica. De aliis apud alios. Sed et idem nomen illustris Familiae, tit. Comitum insignis, sibi vindicavit: quae ramus Thoireae, non incelebris olim. In Thoireis primus reperitur Hugo Dn. de Thoire, circa A. C. 1080. Accessit dein titulus de Villars, et in penultimo stirpis Humberto Comitum Genevae: quemadmodum in secundo-genitis nomina de Bauvoir et de Montelier inveniuntur. Et quidem Rudolphus Comes Genevae, exstinctus A. C. 1269. ex Maria Dna de Varey, silia Hugonis Dn. de Coligny, Amedaeum II. genuit, qui defunctus A. C. 1380. ex Agnete Cabillonensi, reliquir Gulielmum, patrem, ex Agnate de Sabaudia, nepte Thomae des Sabaudia Com. Mauriennae Princ. Pedemontii, Amedaei III. Com. qui Obiit A. C. 1367. pater ex Mathilde Com. Arverniae et Bononiae, Mariae Comitissae Genevae, quae nupta Humberto VII. Dno de Thoire et Villars, filio Humberti VI. nepoti Humberti V. pronepoti Humberti IV. abnepote Humberti III. exstincto A. C. 1423. ex eo suscepit Humbertum VIII. Dn. de Rossilion et Annonay Com. Genevae, post avunculum Clementem VIII. Papam; qui Obiit ante Patrem A. C. 1406. et Luisam uxorem Gulielmi Viennensis Dn. de S. George Seurre etc. Vide Phil. Iac. Spener. Theatr. Nobil. Europ. Part. 2. p. 64. Sed Comtes Gebennesii hi dicti occurtunt in vett. monumentis, non Genevenses aut Gebennenses, adeoque a Gebennesio agro, non ab urbe Geneva seu Gebenna, uti rudioribus saeculis urbs appellata est, nomen habuêre. Cumqueve processu temporis aliquot ex illis id nominis sibi assertum irent, Petrus inprimis, qui floruit circa A. C. 1370. atque in nummis a se cusis Comitis Gebennensis titulo insigniri voluit, opposuêre se acriter Epp. Gebennenses, interqueve eos Ioh. Ludovicus de Sabaudia inprimis, uti praefatus Cl. Spon. pluribus docet ubi supra Tom. 1. l. 2. p. 47. et 48.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.